# Contra Cresconium 3.70

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.70

Contra quam. frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa diuina testimonia refellere conareris et obstrepere dei uocibus. hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum deo dicente: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quod testamentum appellat apostolus dicens: fratres, secundum hominem dico. tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. non dicit (et seminibus' tamquam in multis, sed tamquam in uno (et semini tuo\\ quod est Christus. huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari. huic tu multiplicationi atque ubertati ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui aduersus eam paucissimi remanserunt, partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa uos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra euidentissimam ueritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia uel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, uel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
