# Contra Cresconium 3.71

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.71

Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras euangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum ueniat finis. sic enim ipse dominus ait: et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc ueniet finis. nisi forte etiam in tantum (abruptum) uos praecipitat insana superbia, ut hoc quod praedictum est de parte Donati putetis incipiendum. non ex illis ecclesiis quas apostoli plantauerunt, quibus non communicat pars Donati. an et ipsas, ut mundum impleat, rebaptizare conabitur, cum catholica per cuncta crescente illa et in ipsa Africa cotidie minuatur? o uesana peruersitas hominum! laudari te credis de Christo credendo quod non uides, et damnari te non credis de ecclesia negando quod uides, cum illud caput in caelo sit, hoc corpus in terra.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
