Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.72
Unproofread scanNot analysed yet
Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: exaltare super caelos, deus, et non agnoscis ecclesiam in eo quod sequitur: et super omnem terram gloria tua. agnoscis Christum in eo quod scriptum est: foderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem, et non agnoscis ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. agnoscis Christum in eo quod scriptum est: deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, et non agnoscis ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. coram illo decident Aethiopes et inimici eius terram lingent. reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi. agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi uoluntas in uobis, dicit dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de manibus uestris —quia utique Christi aduentus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum —,et non agnoscis ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum enim nomen meum in gentibus, dicit dominus omnipotens. agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ouis ad immolandum ductus est et cetera quae ibi de illo tamquam in euangelio leguntur, et non agnoscis ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige —non est quod parcas —,porrige longius funiculos, palos ualidos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. semen enim tuum hereditabit gentes et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. non est quod metuas —praeualebis enim —nec erubescas quod detestabilis fueris. confusionem enim in perpetuum obliuisceris, ignominiae uiduitatis tuae non eris memor. quoniam ego sum dominus qui facio te, dominus nomen ei, et qui eruit te ipse deus Israhel uniuersae terrae uocabitur.