Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.74
Unproofread scanNot analysed yet
Hic et tu responde, si tibi placet ueri aliquid respondere. et quomodo implebitur quod scriptum est: filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit? coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: uel sic conuincatur, uel sic confundatur, uel sic corrigatur. quomodo, inquis, totus orbis communione uestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum uobis nulla communicat? immo non tantum haereticis, uerum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus dei seruis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.