# Contra Cresconium 3.75

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.75

In paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est, et ne uerbis tuis tantae illius sterilis fecunditati. contradicere uidereris, cui dictum est: multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum, adhibuisti ex euangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui saluantur. solue ergo quaestionem, quomodo ipse dominus dicat: quam arta et angusta est uia quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente uenient et recumbent cum Abraham et Isaac et lacob in regno caelorum, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua. habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. neque enim alterum horum est uerum, alterum falsum, cum sit utrumque diuina ueritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni uerique christiani, qui per se ipsos multi sunt, in conparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. sic multa grana, quibus horrea magna conplentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam — ut de ipso dei testamento dicam, quod factum est ad Abraham de semine eius, quod est Christus — multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. forte stellae significauerint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt, utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem dominus dicit: ager est hic mundus et tu ipse tibi ueritate extorquente dixisti: in nomen Christi totus cotidie uertitur mundus. per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
