Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.78
Unproofread scanNot analysed yet
Dic mihi, obsecro te —sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non uales conuincere, identidem uelis artes dialecticas accusare —,dic ergo, rogo te, causa ista uestra cum ueris documentis uestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? si perducta est, uicistis in eo iudicio an uicti estis? si uicisse uos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio uicistis, non eommunicastis? si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata uestra communio, uicti estis, quid nobiscum uel mala uel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam uera documenta proferentes conuincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus uictis? non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum uos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque -ut nimium nobis cedatur—et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos uiros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum euan gelicas litteras etiam monente Cypriano usque ad tempus uentilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. si autem causa illa uestra cum ueris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putauerant innocentes, uerum etiam illi, si qui eos nouerant traditores, propter zizania, quae in ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia (se) separare, ut propter crimen alienum, quo pro unitate tolerato non macularentur, uiolatae ipsius unitatis crimine damnarentur?