# Contra Cresconium 3.8

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.8

Proinde si hoc et tu uis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani, Petiliano resiste, non mihi, quoniam neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus. quod ego ex apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere uoluisti, ut diceres: dei quidem dare est incrementum, sed sicut qui plantat et rigut non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento baptismatis non nisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur. quasi uero, quod infidelis colonus plantauerit, propter eius infidelitatem non germinet. uis seminis et fecunditas terrae caelique temperies hanc efficaciam diuinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem uel rigatorem operarium tantummodo expectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat an sua, non illius lucra conquirat. adiungis etiam testimonium propheticum dicens: dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent nos pascentes cum disciplina. scio, completum est: tales apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur aduersus pastores malos, debuisti quaerere legere cogitare. ibi enim dicit: ego pascam, non pastores.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
