Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.81
Unproofread scanNot analysed yet
Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores uestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. Imperatores Caesares Flauii Constantinus et Maximinus et Ualerius Licinianus Licinius ad Probianum proconsulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis Uerus uicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda ualetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium uel inuidiam, quae Caeciliano episcopo et ecclesiae catholicae uidetur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse reuocandam. etenim cum iam Superium centurionem et Caecilianum magistratum Aptugnitanorum et Saturninum ex curatore et Calibium iuniorem eiusdem ciuitatis curatorem atque Solum seruum publicum supra scriptae ciuitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit conpetentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus uideretur esse delatus, cui diuinaJ. :um scripturarum proditio atque exustio uideretur obiecta, innocentem de eo Felicem fuisse constiterit. denique cum Maximus Ingentium decurionem Ziquensium ciuitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eundem ipsum Ingentium suspensum actis quae suberant peruidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem Ziquensium ciuitatis esse adseuerauerit. unde uolumus eundem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum Constantini Augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo inuidiam conparare atque aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita ueneratione deseruiat.