# Contra Cresconium 3.83

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.83

Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et Brixae in exilio constitutum, uir disertissime? quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de Serdicensi concilio, quod nec ad uos nec ad causam, quae inter d>» est et uos. omnino pertinere monstretur! cor enim fuerit Brixae Caecilianus. quod uos ealnmnio?issime appellatis? exilium. cum suam praesentiam maluit ecclesiae deesse quam pacem. quid a me opus est dici? tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum uel dicendum, sed etiam scribendum putas. uerumtamen secundum uerba tua ecce uideo in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me interroga, quod in epistula tua post multa (inania) similiter inane posuisti: quis prolato testamento minus consentit. qui persecutionem patitur a" qui (ar'it? haec certe uerba tua sunt. aspice ergo Caecilianum persecutionem passum et. sisut ipse dixisti. in exilio constitutum, aspice etiam uestros. sicut suis uerbis imperator ipse testatur. aduersum Caecilianum diurnis diebus interpellare non desistentes, et isdem ipsis uerbis tuis interroganti mihi responde: quis minus testamento prolato consentit, qui persecutionem patitur an qui facit? diligenter autem perlectis omnibus inuenies Caecilianum a uestris etiam apud imperatorem persecutionem passum. sed non inuenies ab imperatore damnatum, immo etiam inuenies absolutum.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
