# Contra Cresconium 3.85

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.85

Tu uero callidus examinator appensorque uerborum doces nos, quid ualeat conparatiuus gradus, et tamquam uictor exultas, quod non possem dicere: 'traditionem probabilius nos uobis obicimus,' nisi uos nobis eam probabiliter obicere confiterer. si enim uos, inquis, probabilius, nos ergo + probabiliter, et hoc docens: quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas uere) et 'uerius' et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat. adiungis alia uerba, quibus hoc euidentius intellegamus, ac dicis: sic est bene) et <melius>, 'male* et *peius\\ 'horribiliter' et horribilius, sic esse ostendens probabiliter) et probabiliter). unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut uos probabiliter quod uerum est obiecisse confirmes. hic ego numquid dico, quod in quaestione uel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid ualeat conparatiuus gradus, quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat? uideo enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu uidere noluisti, quando mihi anticategorian uelut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: 'non ego feci, sed tu fecisti), etiam in auctoritate prophetica demonstraui.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
