# Contra Cresconium 3.86

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.86

Considera tamen diligentius, ne forte inuenias in Latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia seruiunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. cuius locutionis exemplum interim mihi ex apostoli epistula occurrit quam scripsit ad Hebraeos. cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluuia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem. quod ne illis quibus loquebatur optasse uideretur, confisi sumus autem, inquit, de uobis, fratres carissimi, meliora et haerentia saluti. attendis certe quomodo hic diierit'meliora', non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis deuitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. sed forte apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia, et ideo non uerborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, 'bona' poni debuisse contendens ubi posuit ipse 'meliora/ quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: obicitis traditionem. hanc ipsam multo probabilius nos uobis obicimus, tamquam dicerem 'probabiliter', conparatiuum pro positiuo ponens, non quia uos probabiliter, sed magis quia inprobabiliter, sicut ille 'meliora', non quia illa erant bona, sed magis quia mala? tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse 'uos probabiliter', quia dixi 'nos probabilius'?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
