# Contra Cresconium 3.9

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.9

Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum uerbum suum sacramentumque dispensat, ipse pascit, quia de se ipso ait: ut sit unus grex et unus pastor. bonam est enim confidere in dominum quam confidere in hominem, et: maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. quod a me in illa epistula commemoratum sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum et fidelem, per quem hoc sacramentum celebretur, inquirere, quia spem et fiduciam dei, non hominis habes, dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in ministris eius attendis. hoc uerum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus, et ideo fides et iustitia nobis a deo est. sed cum dicis hanc tibi deum dare non posse, nisi habeat eam homo, per quem baptizaris, spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps nescis, et si non est, tunc famam eius attendis et, cum falsam bonam de malo latente reppereris, ad sanctificationem tibi sufficere credis. obsecro te, si fiduciam dei, non hominis habes et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit, per quem hoc sacramentum celebretur, inquiris, quia dei est fides atque iustitia, numquid dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? iam mallem in hominem confideres, unde te uebementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. homo enim, qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, dei creatura est, nulla uero falsitas dei creatura est. porro si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: qui fidit in falsis hic pascit uentos, id est fit esca spiritibus malis!

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
