# Contra Cresconium 3.91

Augustine, Contra Cresconium, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/3.91

Sed ipse uideris cuius partes agas, qui mea uerba uelut conuiciosa et saeua criminando eos, quos ad disputandum conuenire non uis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. parcius quippe ac uerecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda uanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset aduersus me UIIUB calumniae uestrae locus. neque enim me catholica falso a nobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. cum uero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui uoluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius uerbis uestris quam oculis ac sensibus suis.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
