Latin
Book 3
Augustine, Contra Cresconium 3.92
Unproofread scanNot analysed yet
Sed epistulam, inquis, principis uestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum. illam uero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica ecclesia, cuius causam contra uos agimus, cui tot diuinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu uera seu falsa qua gaudet auferunt ueritatem! desine talibus: unus homo sum. ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. quamquam nec de me ipso nobis, etiamsi meam conuersationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. ad existimationem hominum magna testium qui me nouerunt suppetit copia, ad dei uero conspectum sola conscientia, quam contra uestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii summum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?