Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.12
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero me putasti uehementius arguendum, quod, cum dixerim: Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem, haeresim appellans quod tu schisma potius uis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus, tu qui nos in hac causa tam grauiter arguis responde, quomodo expiauerint uestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicauerunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizauerant, denuo baptizantes. an forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam uestrum desipiunt, dicentes non eos in deum, sed hominem peccauisse? sacrilegium uero tanto est grauius peccatum, quantum committi non potest nisi in deum; unde me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a uobis ad nos transeunt, nisi quia uestrum dixi sacrilegum errorem. lege ergo Bagaiense concilium. nempe ista illic prima uerba sunt: cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata resecare sacrilega. audis aduertis attendis? schismata, inquiunt, resecare sacrilega. ergo non in hominem, sed in deum scelerata peruersitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: nec solum hunc, inquiunt, sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii.