Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.15
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos uestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizauit, nemo post eum rebaptizauit? quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: 'uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est interhos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia uerbis euangelicis in nomine patris et filii et spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed ueracem agnouistis atque recepistis. a te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: famosi ergo criminis reos Uictorianum Carcabianensem et inter ceteros, quos repetere piget: Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis uas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, paulo post: plenarii concilii ore ueridico damnatos esse cognoscite.