Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare uoluisti, ut ex hoc uelut probares nos baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii crimine damnata conscientia dare potuit baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per uos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed uos solos baptizare debere contenditis.