Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.19
Unproofread scanNot analysed yet
Dicis, cum obicitur qua nobis licentia ius baptismatis uindicemus, quod non de merito actuum, non de uitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem uolumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur. quasi propter merita nostra contra deum nobis loquendum sit, ut quam iusti sumus tam iustum baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit uarius humanorum uarietate meritorum. unde uberius disputarem, nisi a uobis dato conpendio magis uterer. suscepto enim baptismo neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides uiperae parricidae cadauera Aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare baptismum, sed propria sanctitate atque ueritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.