Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistulae tuae partes, quantum me dominus adiuuat, sine ulla difficultate, immo cum magna facilitate respondeam. ac primo illud, quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam uituperare uoluisti, tamquam esset ueritatis inimica et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cauendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si re uera tanta esset eloquentia mea, quantam mihi quamuis accusatorie tribuis, nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est, Maximianum fidei aemulum, ueritatis adulterum, ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, laudare eloquentiam cogereris? porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: licet uiperei seminis noxios partus uenenati uteri alueus diu texerit et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore uaporauerint, tamen conceptum uirus euanescenti umbraculo occultari non potuit. nam etsi sero publicum facinus et parricidium suum feta scelerum uota pepererunt? quando me in haec uerba exquirenda coartarem, quando in exprimenda prouoluerem? quando tanto impetu. tanto sonitu in odium noxiorum lectoris uel auditoris animum concitarem? num ideo haec in quos dicta sunt minus ueraciter dicta sunt? num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur uel labefactatur auctoritas? nempe illud quo uisum est eloquentius eo potissimum electum est, quod omnes esse suum uellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. ecce eloquentia quam uituperasti, quam uelut seditiosam et Graeco etiam nomine malitiose artificiosam detestandam uitandam que monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam, quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. liceat igitur nobis sine inuidia non usque quaque inpolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis uestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.