Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.21
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uidelicet inuenisse tibi uideris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, exclamas et dicis: o praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris pi'aecepta iustitiae! nihil, inquit, inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius uideatur, nihil prodest bonis moribus uiuere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium macu- (losus, abluat sordidus, emundet inmundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem? haec certe uerba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat uel abluit uel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat baptismum, sed dantis dei gratia et percipientis bona conscientia. sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet. a quibus ille dicebatur quod uenenum aspidum esset sub labiis eius et ueloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in uiis eius et uiam pacis ignoraret nec esset timor dei ante oculos eius, utrum tunc non esset maculosus inmundus sordidus qui uas sordidum collecta faeculentia glutinauit, non infidelis uenenum aspidum sub labiis habens, non criminosus famosi criminis reus. et tamen et ipse nunc cum Primiano uester episcopus sedet et quos tunc baptizauit nusquam postea lotos uobiscum nunc habet.