Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.23
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde hoc loco non Petiliano, cuius uerba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. tu enim, sicut scribis, hoc uis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem uel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum uideo, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. quid est enim aliud quod dicis: hoc et nos suademus, hoc uolumus, sed quaerimus per quem ? melius fiat? ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.