Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.26
Unproofread scanNot analysed yet
Uerumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus uentilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrilegum errorem. aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo uel caput, et tamen baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad uitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseuerauerit non in malum conuertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.