# Contra Cresconium 4.3

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.3

Illud etiam, quod studium pro ueritate certandi, quia saepe uoluimus conferre cum uestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis uinculo laetaretur, contentionis et animositatis uitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro causa ueritatis et unitatis pacificis uerbis et pacatioribus 10 locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per aduocatos litigaretur? quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi uestri aduersus Maximianum et aduersus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor uel amplius proconsules factum est. certe in conlatione disputationis hoc cauendum est, ne prorumpatur in litem, et caueri a modestis et mitibus et potest et solet; cum uero aduocatis utrimque luctantibus in foro controuersia uertitur, iam procul dubio litigatur. neque hoc in uestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate conpulsi sunt; uerumtamen admoneo te bono ingenio praeditum uirum, ut aduertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos conuincerent et expellerent quos in concilio iam damnauerant, non declinauerunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
