# Contra Cresconium 4.30

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.30

Iam illud, quod posui: si errabant illi qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui uolunt esse Donati?, prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. non ergo, sicut tibi uideris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano uel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. ipso quippe ordine, quo a te breuiter uelut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum 08 maledictione et amaritudine plenum est. et tamen, quando cum illo uestri concordauerunt, baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando ui ueritatis territi cognouerunt.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
