# Contra Cresconium 4.35

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.35

Bene quia ipse scribis, cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, ualde te fuisse permotum. credo: prorsus uideo causam quae ualde debuerit permouere. uideamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. statim te dicis a uestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognouisse. deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat ueritas discerem, narrasti plane non quid ueritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus uestri pro ueritate subponant. dicis enim, cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a uestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam, quam me quoque legisse commemoras. quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes ecclesiae redderentur, quorum ideo putas baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti. hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, uerum et ipsa uerba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. numquam uspiam sic apparuit, quantum ualeat praeiudicium praesumptionis humanae uel ad non intuendam manifestissimam ueritatem uel ad adfirmandam inpudentissimam falsitatem. itane te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut uix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? tu nempe dicis in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi uoluisset innocens haberetur. quomodo ergo tu ipse item dicis non eos extra ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent? sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra ecclesiam? aduertisne quid dicas, inuenis qua exeas, quo confugias. ubi te abscondas?

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
