Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero quod, antequam uenias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conueniat, utrum ab eo potius, quem et ego baptismum habere confirmo, an ab eo, quem tuus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de uana inperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad uos adtinet -nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet —; uestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnauerat et per quem conspirantibus aduersum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnauerunt. ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum (Mustitanum), cum eos in iudicio proconsulari accusassent, cum Bagaiensi concilio damnatos allegata per aduocatos eadem sententia demonstrassent, cum iubente proconsule locis quos tenebant pellere conati minime ualuissent, sic postea susceperunt, ut cum eis in honoribus eorum integris communicarent et simul in pacem redactis populis eorum ex his, quos in schismate baptizauerant, nullum rebaptizarent.