# Contra Cresconium 4.46

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.46

Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua conuincimini ueritati. uide quam uerum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, (quanta sint pro pace toleranda', atque — ut eisdem identidem uerbis utar, quibus in illis litteris usus sum — 'pro pace Christi redite ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata'. si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnauerant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos reuocasse damnata? si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt damnatos esse cognoscite, etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen reuocare damnata, quando post sententiam. qua dictum est: damnatos esse cognoscite, data est dilatio, qua eis liceret euacuata damnatione remeare. haec dicta sufficerent, etiamsi uerum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium ualde permotus esses, a tuis episcopis cognouisse; quid autem agis, quia et falsum est? quaere aut, si habes, inspice diem gestorum proconsularium, quo postulatio dicta est a Titiano aduersus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et uide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum Arcadii ter et Honorii iterum VIII K2 Mai, dies antem dilationis hinc usque ad VIII II Ian, postulatio nero ista Titiani dicta est post istum consulatum die VI Non Mar.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
