Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.48
Unproofread scanNot analysed yet
Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetextatus Titiani aduocati uerbis tam grauiter accusantur, in uestram communionem recepti sunt. sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a uestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse conuincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamuis in sacrilego schismate baptismum, sicut re uera timendum fuit, rescindere timuistis. numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoueret, si se moueri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? erraui plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo adclamauerunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, ommutescunt. uerum est quod tu dixisti: ecce non ommutescunt; uerecundia quippe in rebus tam manifestis uel etiam ipsa inpudentia ommutescere potest, insania non potest. neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus —neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti —,sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus uestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat uerecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est inpudentia; sola certe quae contra tam euidentem ueritatem clamet relinquatur insania. et illa erit fortasse sanabilis, si conpescatur a sanis.