Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.52
Unproofread scanNot analysed yet
Inseris prinoipium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicauerint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inuentum est. nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognouisse. quod quidem concilium, ne te lateat, Arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis ciuitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. unde nescio quis iste Donatus miror si non in uestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere uolebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, (et inuenire) esse Donatum. omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici (Afris) haereticis aliquo modo se sociare temptauerant. sed tu, homo prudens, cum uelles soluere quaestionem, cum tibi dici posset: (si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum uestrum, quemadmodum a communione uestrorum orientales postea digregati sunt?' ,respondisti et dixisti: quia in recipiendis iterum uestris damnatae causae non potuerunt seruare constantiam. et scriptum est: qui iungitur fornicaria? unum c. orpus est. ubi uestros nunc atrociter acousasti, si in hae causa Maximianensium 808 potuerunt seruare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. illud enim de oriestalibus omnino non probas, hoc de uestris audis et legis et cernis et iudicas.