Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.54
Unproofread scanNot analysed yet
Audes mihi dicere, homo prudens: ille qui tradidit te crea? it, sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamuis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conuiceris. ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum uel nepotum aut pronepotum tuorum. si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia uanitate currentem te inueniat desertorem. deinde plausibiliter tibi uideris adiungere: a fonte deducitur riuus et caput membra sequuntur. sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi uel uitii est, omnia membra debilitat. originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. noti potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis. in his omnibus uerbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore conparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris; hoc et nos uolumus hoc suademus, ut Christus christiani sit caput, qui nunc nescio quem traditorem caput uis esse ignotarum gentium. tium christianarum, ubi datum et acceptum Christi baptismum non uultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. omitto et illud, quantum me adiuuet quod de scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: in legalibus patrum uestrorum ne ambulaueritis, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc obseruare uoluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia uirorum, qui non curuauerunt genua ante Bahal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diuiserunt. hoc dico, hoc uelis nolis repetendo, quamlibet tibi uidear molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris uestris.