# Contra Cresconium 4.55

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.55

Iam uero de persecutionis inuidia, quam a terrenis potestatibus uos pro parte Donati perpeti gloriamini. quamuis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breuiter responderi potest, neque si propterea uos imperitis atque inprudentibus populis commendatis. sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus uestrorum, 'ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, uanis imperitisque commendant. sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a uobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus euertit. quamquam etiam illic, etsi incertum est uestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur adtendi.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
