Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.59
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam ciuitatem uicinam iudicatum impleri uestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Saluium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate grauissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio ciuitatum, breuiter attingam, quod illic, cum iter agerem, conperi. nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi fauentis fiducia Saluius repugnare temptauerat, uictus aliquando conprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia. sed pompa miserabili triumphandus. capto enim seni mortuos canes alligauerunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltauerunt. hoc si uellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam uix tormentis regum Etruscorum, quibus mortua uiuis corpora coniungebant, conparandam esse monstrarem? nonne homo senex et qui haberi uolebat episcopus omnium iudicio de societate uiuorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaueribus humanis quam saltare eligeret cum caninis?