Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.62
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a uestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: nonne de his qu. i talia faciunt dictum est: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et uiam pacis non cognouerunt? ,haec ipsa et alia multa longeque grauiora illo Bagaiensi concilio episcopi uestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in uos uiolentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. unde si cum illis post tam grauiter (acriter)que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. multo enim magis uos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non uos inquinauerunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus uos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina (non) demonstrastis, et multum uos inquinat scelus, quo uestram societatem ab eius ecclesiae, pro qua tot ac tanta diuina testimonia recitantur, societate separastis; quibus diuinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem ui ueritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie uertitur mundus.