# Contra Cresconium 4.63

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.63

Ausus es, inquam, testamento dei reluctari, cum dicat apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans in paucis, inquis, frequenter est ueritas, errare multorum est. non intellegens, quomodo a domino dictum sit paucos intrare per angustam portam, cum et multos dixerit ab oriente et occidente recubituros cum Abraham, Isaac et Iacob et in Apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit. qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in conparatione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. quae tamen frumenta diuinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sine ab scandalis et uiolentiis haereticorum siue ab interiore tamquam palea sua multis non recte uiuentibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima uentilatione purganda. sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. si enim in paucis frequenter est ueritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto uobis sunt inpares paucitate, tanto uos superent ueritate. non facis: noli ergo in conparatione multitudinis gentium catholicarum de uestra paucitate gloriari, sicut non uis, ut Maximianenses in conparatione multitudinis uestrae de sua paucitate glorientur.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
