# Contra Cresconium 4.64

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.64

Quod autem de Afris traditoribus narras, ita(ne) nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo ueritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit uana et inepta narratio? in qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage conpendium. sacrae sunt litterae: deus deorum dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum: ex Sion species decoris eius. huic prophetico testimonio concinit euangelium, ubi de se ipso idem dominus dicit: oportebat Christum . pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. quod enim illic dictum est: uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex Sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab Hierusalem. non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum uiginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto spiritu impleuit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conuersa suscepit, inde in totam Iudaeam et Samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit ecclesia. quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in fines terrae. haec igitur ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam euidenti fecunditate diffundens. ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen prouidentia dei totus cotidie uertitur mundus, haec, inquam, ecclesia, quae domino deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum uocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nesciuit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non iuposuerunt, quamuis eum a Primiano damnatum laudauerint Primianumque damnauerint, quamuis in eius schismate constituti dilationem qua reuerterentur acceperint

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
