Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.65
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam quia dixi: traditionem multo probabilius nos uobis obicimus, respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam uos nobis probabiliter obiecistis. docens etiam regulam locutionis, qua conparatiuus gradus (quod ante positum est auget, non quod ante dictum est inprobat', et adiungens, sicut 'bene* et 'melius', 'male' et 'peius', (probabiliter* et (horribilius), ita esse (probabiliter) et 'probabilius*. unde tibi colligere uideris et dicis: si uos probabilius, nos ergo probabiliter. hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi uerba didicimus, quomodo conparatiuus gradus non semper augeat quod conparat, aliquando inprobet cui conparatur. inde est: di meliora piis, inde est: melioribus opto auspiciis. lege diligenter, plura ipse repperies. sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere. nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? in illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: inuenta est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens inrepat uirus, ut conpendioso dolore natum decidat uulnus. certe secundum regulam tuam 'salubris', non salubrior) dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens uirus inreperet. salubrior ergo erat causa, ut conpendioso dolore natum decideret uulnus, quamuis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens inreperet uirus. sic traditionem probabilius nos uobis obicimus, quamuis eam uos nobis non probabiliter obiciatis.