# Contra Cresconium 4.67

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.67

Nec illud, quod dixi: nescio quos traditores, quos uestri maiores arguebant, si ueraciter arguebant, debuisse conuincere, sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint sic enim respondes, quod fecerint et ideo nostros perdidisse baptismum iudicauerint. lege prius diligenter contra quod scribis, et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis uertere in aliud. ego dixi non apud uestros, sed apud ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi uidebantur qui arguebantur a uestris, eos debuisse conuinci. nam et Maximianenses conuictum sibi uidentur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia uel inuidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod uniuersae parti Donati facile probaretur. nunc uero damnauerunt eum centum, et amplius quam trecentis absoluendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae communionis ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si uera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non ualebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus. qui ista nescirent, impio schismate separarent. tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. quod quidem illis tono prodesset, si in ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. sed quod eos dicimus in hac erroris uestri societate, quam ueram ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores uestri in illa perspicue uera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. sicut enim quilibet partis uestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen. quamuis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probauit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non inmerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam. uerum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris uel innotescere innocens potuit uel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolui aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicauerant, demonstrari. uos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid uel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus crediderunt.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
