# Contra Cresconium 4.72

Augustine, Contra Cresconium, Book 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-cresconium/4.72

Iam illud quam eleganter tibi uisus es dicere, quod, cum ego de testamento dei dixissem: nunc undecumque prolatum est recitetur, respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a uobis seruatum atque prolatum. ita uero si ueritate confisus a Maximiano uelis proferri codicem legis, unde recites Dathan, Core et Abiron, qui uiui terra dehiscente submersi sunt, quibus istum Bagaiensis sententia conparauit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? quod ergo dixi: testamentum undecumque prolatum est recitetur, non est confessio criminis, sed fiducia ueritatis. quid enim commodius, quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod aduersus te legatur a te proferatur? non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque conuictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat.

---

Augustine, Contra Cresconium, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa019/stoa0040.stoa019.opp-lat1.xml.
