Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.76
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uero ad illud quid respondeam, quod tibi uisus sum dixisse pro uobis, quoniam dixi non prodesse baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur? firmasti enim et uos hoc dicere, quod maioribus nostris ad ecclesiam non redeuntibus baptismus quem ibi acceperant non profuerit. hoc si diceretis. nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit ecclesia ubi baptismus prosit. sed uos non dicitis in nobis baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, inesse baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur. si enim baptismum Felicianus a uobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? ipse denique Maximianus si ad uos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si perdiderat baptismum. tua quippe uerba sunt, quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et baptisma et ecclesiam perdiderunt. sicut ergo eis redeuntibus redditur ecclesia, reddatur baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si baptismum amiserunt abscedentes. hoc quia non facitis, etiam uos fatemini ab ecclesia recedentibus inesse baptismum nec prodesse. dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra ecclesiam sumunt, insit baptismus nec tamen prosit. unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per ecclesiam prosit utrisque quod extra ecclesiam inesse potuit, non prodesse. ac per hoc nec pro uestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.