Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.81
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem uestrum, quia suauissimus uerborum emendator es, sed dico 'calumniam tripertitam'; nec dico nos ei tamquam tridenti telo ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico 'tripertita defensione'; nec dico in eorum fronte configite aut in ora coartate, sed dico (eorum inpudentiam cohibete sermonemque reprimite). numquid, quoniam uerba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria. ideo Maximianensium causa mutata est, cuius conpendio sic superamini, ut nihil uobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita peruicaci animositate pacari?