Latin
Book 4
Augustine, Contra Cresconium 4.83
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breuiter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. nam et arrogantiae non est uel quaerere uel adserere ueritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et deum timentibus definitum est, sed etiam uos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. et uos non ad contentionem, sed ad conlationem uocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamuis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi baptismum cognouistis et ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. et maiores nostros uel sanctam ecclesiam quam tenemus alienis criminibus turificationis et traditionis, quamuis a uobis numquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogimini confiteri, qui dixistis, quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, eiusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria; unde nos tanto post nati multo minus possumus ad eandem traditorum et turificatorum originem pertinere, si tunc pariter uiuentium societatem maiorum nostrorum maculare non potuit. et persecutiones quamuis contra ueritatem saeuissimas nobis obicere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis et eos, quamuis non ipsis iam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis et baptismum, quem foris a uestra communione dederant quibus dilatione redeundi ianuam pandebatis, etiam post eandem dilationem cognitum et adprobatum non rescidistis. quare cum uideas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque conuincat, da ueniam, si quo fortasse uerbo durius emisso te offendi, et si Afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam meis admonitus litteris tam sero requisisti nec requisitam falsa narrantibus uestris, sicut iam cernis, inuenire potuisti, timete deum, tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere et pro pace Christi redite ad ecclesiam quae non damnauit incognitos, si pro pace Donati placuit reuocare damnatos.