Latin
Book 1
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret :non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, 'latet, non apparet, penitus ignoratur', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi 'uiuere mihi uidebar'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam 'eminuit et apparuit' ? nec tamen ait 'uixit', sed 'reuixit'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in notitia nati hominis reuiueseit, quod in notitia primum facti hominis aliquando iam uixerat.