# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.16

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.16

Quod autem ait in hoc epistulae loco ad Romanos: p e peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem, congruit superioribus ubi dixit: sed peccatum non eognoui nisi per legem; nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : non concupisces, et superius: per legem cognitio peccati; hoc enim et hic dixit: ut appareat peccatum, ut illud, quod dixerat: sine lege enim peccatum mortuum est, non intellegamus nisi, tamquam non sit, 'latet, non apparet, penitus ignoratur', tamquam in nescio quibus ignorantiae tenebris sit sepultum. et quod ait: ego autem uiuebam aliquando sine lege, quid ait nisi 'uiuere mihi uidebar'? et quod adiunxit: ad ueniente autem mandato peccatum reuixit, quid est aliud quam 'eminuit et apparuit' ? nec tamen ait 'uixit', sed 'reuixit'. uixerat enim aliquando in paradiso, quando contra datum praeceptum satis apparebat admissum; cum autem a nascentibus trahitur, tamquam mortuum sit, latet, donec repugnans iustitiae malum eius prohibitione sentiatur, cum aliud iubetur atque adprobatur, aliud delectat atque dominatur; tunc peccatum quodammodo in notitia nati hominis reuiueseit, quod in notitia primum facti hominis aliquando iam uixerat.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
