Latin
Book 1
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.22
Unproofread scanNot analysed yet
Visum autem aliquando etiam mihi fuerat 'hominem sub lege' isto apostoli sermone describi sed uim mihi postea ista uerba fecerunt, quod ait: nunc autem iam non ego operor illud. ad hoc enim pertinet quod ait et postea: nulla ergo condemnatio est nunc his, qui sunt in Christo Iesu, et quia non uideo quomodo diceret homo sub lege: condelector legi dei secundum interiorem hominem, cum ipsa delectatio boniqua etiam non consentit ad malum non timore poenae, sed amore iustitiae —hoc est enim condelectari —non nisi gratiae deputanda sit.