Latin
Book 1
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.41
Unproofread scanNot analysed yet
Eos etiam, qui dicunt, inquit, baptisma non omnia peccata delere, condemnamus, quia scimus plenam purgationem per ipsa mysteria conferri. hoc dicimus et nos; sed paruulos quoque per ipsa mysteria primae natiuitatis et obnoxiae successionis uinculis solui non dicitis uos. propter quod de ecclesia Christi, quae hoc antiquitus tenet, oportet ut sicut alii heretiei segregemini et uos.