Latin
Book 1
Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.7
Unproofread scanNot analysed yet
Non itaque, sicut dicunt nos quidam dicere et iste audet insuper scribere, 'omnes in peccatum' uelut inuiti 'carnis suae necessitate coguntur', sed si iam in ea aetate sunt, ut propriae mentis utantur arbitrio, et in peccato sua uoluntate retinentur et a peccato in peccatum sua uoluntate praecipitantur. neque enim agit in eis etiam qui suadet et decipit, nisi ut peccatum uoluntate committant uel ignorantia ueritatis uel delectatione iniquitatis uel utroque malo et caecitatis et infirmitatis. sed haec uoluntas, quae libera est in malis, quia delectatur malis, ideo libera in bonis non est, quia liberata non est. nec potest homo boni aliquid uelle, nisi adiuuetur ab eo, qui malum non potest uelle, hoc est gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum; omne enim quod non est ex fide, peccatum est. ac per hoc bona uoluntas, quae se abstrahit a peccato, fidelis est, quia iustus ex fide uiuit, ad fidem autem pertinet credere in Christum et nemo potest credere in eum, hoc est uenire ad eum, nisi fuerit illi datum. nemo igitur potest habere uoluntatem iustam, nisi nullis praecedentibus meritis acceperit ueram, hoc est gratuitam desuper gratiam.