# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.8

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.8

Hoc isti nolunt elati et superbi nec purgando defensores, sed extollendo praecipitatores liberi arbitrii, qui non ob aliud nobis haec dicentibus indignantur. nisi quia gloriari in domino dedignantur. timuit tamen Pelagius episcopale indicium Palaestinum et, cum ei fuisset obiectum, quod diceret 'gratiam dei secundum merita nostra dari'. negauit se dicere et eos, qui hoc dicerent. anathemando damnauit. nec tamen defendere aliud inuenitur in libris, quos postmodum scripsit, fraudem se putans hominibus iudicantibus fecisse mentiendo aut nescio quomodo suum sensum uerbis ambiguis obtegendo.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
