# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 1.9

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/1.9

Sed iam uideamus quod sequitur. dicunt etiam, inquit, istas, quae modo aguntur, nuptias a deo institutas non fuisse; quod in libro Augustini legitur, contra quem ego modo quattuor libellis respondi. cuius Augustini dicta inimici nostri in ueritatis odium susceperunt. his eius calumniosissimis ucrbis breuiter uideo respondendum, quia repetit ea postea, ubi unlt ipse insinuare quasi contra nostra ista quid dicant. ubi cum illo, quantum res postulare uidebitur, domino adiuuante certandum est. nunc ergo respondeo nuptias a deo esse institutas et tunc, quando dictum est: propterea relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una, et nunc, propter quod scriptum est: a domino iungitur mulier uiro. neque enim aliud fit etiam nunc quam illud, ut adhaereat homo uxori suae et sint duo in carne una. de ipsis quippe nuptiis, quae nunc fiunt, consultus est dominus a Iudaeis, utrum liceret quacumque causa dimittere uxorem, et isto commemorato testimonio legis adiunxit: quod ergo deus coniunxit, homo non separet. hoc testimonium legis adhibuit etiam apostolus Paulus, cum uiros moneret, ut ab eis diligerentur uxores. absit ergo, ut in libro meo contra haec testimonia diuina iste aliquid legerit; sed uel non intellegendo uel magis calumniando in alium sensum conatur detorquere quod legit. librum autem meum, contra quem se quattuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Caelestiique conscripsi. quod ideo dicendum putaui, quoniam iste dicit 'ab inimicis suis in odium ueritatis dicta mea fuisse suscepta', ne ideo quisquam existimet propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi nonos hereticos fuisse damnatos. in eo autem libro defensio est potius quam reprehensio nuptiarum. .

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
