# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.11.16-24

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 2.11.16 to 2.11.24. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.11.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.11.16

scimus enim uos non hoc de anima humana credere, quod ante corpus terrenum alicubi uixerit et aliquid operata sit uel boni uel mali, unde istam in carne differentiam mereretur. quae igitur causa huic paruulo baptismum procurauit, illi negauit? an ipsi fatum habent, quia meritum non habent? aut in his est a domino acceptio personarum? nam utrumque dixistis, prius fatum, acceptionem postea personarum, ut, quoniam utrumque refutandum est, remaneat quod uultis aduersus gratiam introducere meritum. respondete igitur de meritis paruulorum, cur alii baptizati, alii non baptizati de corporibus exeant nec parentum meritis uel polleant uel careant tam excellenti bono, ut fiant filii dei ex hominum filiis nullis parentum, nullis meritis suis. nempe reticetis et uos ipsos potius in eo, quod nobis obicitis, inuenitis. nam si, ubi non est meritum, consequenter esse dicitis fatum et ob hoc in gratia dei meritum hominis uultis intellegi, ne fatum cogamini confiteri, ecce uos potius asseritis fatum in baptismate paruulorum, quorum nullum esse fatemini meritum. si autem in baptizandis paruulis et nullum meritum omnino praecedere et tamen fatum non esse conceditis, cur nos, quando dicimus gratiam dei propterea gratis dari, ne gratia non sit, non tamquam debitam meritis praecedentibus reddi, fati assertores esse iactatis non intellegentes in iustificandis impiis sicut propterea merita non sunt, quia dei gratia est, ita propterea non esse fatum, quia dei gratia est, ita propterea non esse acceptionem personarum, quia dei gratia est?

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
