# Contra Duas Epistulas Pelegianorum 2.15.10-26

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, 2.15.10 to 2.15.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.15.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-duas-epistulas-pelegianorum/2.15.10

quis enim te discernit? ait idem apostolus homini tamquam de semet ipso et de suo proprio bono glorianti. quis enim te discernit ? utique ab irae uasis, a massa perditionis, quae per unum omnes misit in damnationem. quis te discernit? et tamquam respondisset: 'discernit me fides mea, propositum meum, meritum meum': quid enim habes, inquit, quod ncn accepisti? si autem et accepisti?, quid gloriaris quasi non acceperis? hoc est, quasi de tuo sit, unde discerneris. ergo ille discernit, qui unde discernaris inpertit, poenam debitam remouendo, indebitam gratiam largiendo; ille discernit, qui, cum tenebrae essent super abyssum, dixit: fiatlux, et factaestlux; et diuisit, hoc est discreuit, inter lucem et tenebras. non enim cum solae essent tenebrae, quid discerneret inuenit, sed lucem faciendo discreuit, ut iustificatis impiis dicatur: fuistis enim aliquando tenebare, nunc autem lux in domino, ac sic qui gloriatur non in se ipso, sed in domino glorietur. ille discernit, qui de nondum natis neque qui aliquid egerint boni aut mali, ut secundum electionem propositum eius maneret, non ex operibus, sed ex se ipso uocante dixit: maior- seruiet minori atque id ipsum commendans postea per prophetam: Iacob, inquit, dilexi, Esau autem odio habui. electionem quippe dixit, ubi deus non ab alio factum quod eligat inuenit, sed quod inueniat ipse facit, sicut de reliquiis Israhel scriptum est: reliquiae per electionem gratiae factae sunt. siautem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. propter quod profecto desipitis, quia dicente ueritate: non ex operibus, sed ex uocante dictum est, uos dicitis 'ex futuris operibus quae deus illum facturum esse praesciebat, Iacob fuisse dilectum', atque ita contradicitis apostolo dicenti: non ex operibus s, quasi non posset dicere: 'non ex operibus, sed futuris operibus'.

---

Augustine, Contra Duas Epistulas Pelegianorum, ed. Karl Urba, Joseph Zycha, Karl F. Urba. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa021/stoa0040.stoa021.opp-lat1.xml.
